Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas
  2. Et nimium solas omnia posse iubet.
  3. Nobis fatifero Mavors accingitur ense;
  4. Nos petit invicta Palladis hasta manu.
  5. Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
  6. In nos alta Iovis dextera fulmen habet.
  7. Formosas superi metuunt offendere laesi
  8. Atque ultro, quae se non timuere, timent.