Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cur totiens video mitti recipique tabellas?
  2. Cur pressus prior est interiorque torus?
  3. Cur plus quam somno turbatos esse capillos
  4. Collaque conspicio dentis habere notam?
  5. Tantum non oculos crimen deducis ad ipsos;
  6. Si dubitas famae parcere, parce mihi!
  7. Mens abit et morior quotiens peccasse fateris,
  8. Perque meos artus frigida gutta fluit.
  9. Tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est;
  10. Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim!
  11. Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis
  12. Insequar, et falli muneris instar erit.
  13. Si tamen in media deprensa tenebere culpa,
  14. Et fuerint oculis probra videnda meis,
  15. Quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato —
  16. Concedent verbis lumina nostra tuis.
  17. Prona tibi vinci cupientem vincere palma est,
  18. Sit modo 'non feci!' dicere lingua memor.
  19. Cum tibi contingat verbis superare duobus,
  20. Etsi non causa, iudice vince tuo!