Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
  2. Non facit ad mores tam bona forma malos.
  3. Facta merent odium, facies exorat amorem —
  4. Me miserum, vitiis plus valet illa suis!
  5. Parce, per o lecti socialia iura, per omnis
  6. Qui dant fallendos se tibi saepe deos,
  7. Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
  8. Perque tuos oculos, qui rapuere meos!
  9. Quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,
  10. Me quoque velle velis, anne coactus amem!
  11. Lintea dem potius ventisque ferentibus utar,
  12. Ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.
  1. Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti
  2. Omina non albae concinuistis aves?
  3. Quodve putem sidus nostris occurrere fatis,
  4. Quosve deos in me bella movere querar?
  5. Quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare,
  6. Cum multis vereor ne sit habenda mihi.
  7. Fallimur, an nostris innotuit illa libellis?
  8. Sic erit — ingenio prostitit illa meo.