Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
  2. Hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.
  3. Odero, si potero; si non, invitus amabo.
  4. Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
  5. Nequitiam fugio — fugientem forma reducit;
  6. Aversor morum crimina — corpus amo.
  7. Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
  8. Et videor voti nescius esse mei.
  9. Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;
  10. Non facit ad mores tam bona forma malos.
  11. Facta merent odium, facies exorat amorem —
  12. Me miserum, vitiis plus valet illa suis!