Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,
  2. Ingenuum dura ponere corpus humo?
  3. Ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas,
  4. Excubui clausam servus ut ante domum?
  5. Vidi, cum foribus lassus prodiret amator,
  6. Invalidum referens emeritumque latus;
  7. Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo —
  8. Eveniat nostris hostibus ille pudor!
  9. Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
  10. Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?
  11. Scilicet et populo per me comitata placebas;
  12. Causa fuit multis noster amoris amor.