Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
  2. Non sum materia fortior ipsa mea.
  3. Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
  4. Huic ego proveni lena comesque deae.
  5. Quam tu non poteris duro reserare cothurno,
  6. Haec est blanditiis ianua laxa meis;
  7. Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo
  8. Multa supercilio non patienda tuo.
  9. Per me decepto didicit custode Corinna
  10. Liminis adstricti sollicitare fidem,
  11. Delabique toro tunica velata soluta
  12. Atque inpercussos nocte movere pedes.
  13. A quotiens foribus duris infixa pependi,
  14. Non verita a populo praetereunte legi!
  15. Quin ego me memini, dum custos saevus abiret,
  16. Ancillae miseram delituisse sinu.
  17. Quid, cum me munus natali mittis, at illa
  18. Rumpit et adposita barbara mersat aqua?
  19. Prima tuae movi felicia semina mentis;
  20. Munus habes, quod te iam petit ista, meum.'