Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis
  2. Densum caesarie terque quaterque caput.
  3. Altera, si memini, limis subrisit ocellis —
  4. Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
  5. 'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit,
  6. 'Me premis? an numquam non gravis esse potes?
  7. Inparibus tamen es numeris dignata moveri;
  8. In me pugnasti versibus usa meis.
  9. Non ego contulerim sublimia carmina nostris;
  10. Obruit exiguas regia vestra fores.
  11. Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
  12. Non sum materia fortior ipsa mea.
  13. Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
  14. Huic ego proveni lena comesque deae.
  15. Quam tu non poteris duro reserare cothurno,
  16. Haec est blanditiis ianua laxa meis;
  17. Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo
  18. Multa supercilio non patienda tuo.
  19. Per me decepto didicit custode Corinna
  20. Liminis adstricti sollicitare fidem,