Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis
  2. Obicitur dominae contemerasse torum.
  3. Di melius, quam me, si sit peccasse libido,
  4. Sordida contemptae sortis amica iuvet!
  5. Quis Veneris famulae conubia liber inire
  6. Tergaque conplecti verbere secta velit?
  7. Adde, quod ornandis illa est operata capillis
  8. Et tibi perdocta est grata ministra manu —
  9. Scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem!
  10. Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?
  11. Per Venerem iuro puerique volatilis arcus,
  12. Me non admissi criminis esse reum!
  1. Ponendis in mille modos perfecta capillis,
  2. Comere sed solas digna, Cypassi, deas,
  3. Et mihi iucundo non rustica cognita furto,
  4. Apta quidem dominae, sed magis apta mihi —
  5. Quis fuit inter nos sociati corporis index?
  6. Sensit concubitus unde Corinna tuos?
  7. Num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo,
  8. Furtivae Veneris conscia signa dedi?