Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo sufficiam reus in nova crimina semper?
  2. Ut vincam, totiens dimicuisse piget.
  3. Sive ego marmorei respexi summa theatri,
  4. Eligis e multis, unde dolere velis;
  5. Candida seu tacito vidit me femina vultu,
  6. In vultu tacitas arguis esse notas.
  7. Siquam laudavi, misero petis ungue capillos;
  8. Si culpo, crimen dissimulare putas.
  9. Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,
  10. Seu malus, alterius dicor amore mori.