Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Non est certa meos quae forma invitet amores —
- Centum sunt causae, cur ego semper amem.
- Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
- Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
- Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
- Spemque dat in molli mobilis esse toro.
- Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
- Velle, sed ex alto dissimulare puto.
- Sive es docta, places raras dotata per artes;
- Sive rudis, placita es simplicitate tua.
- Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
- Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
- Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
- Culpantis cupiam sustinuisse femur.
- Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
- At poterit tacto mollior esse viro.
- Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
- Oscula cantanti rapta dedisse velim;
- Haec querulas habili percurrit pollice chordas —
- Tam doctas quis non possit amare manus?