Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
  2. Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
  3. Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
  4. Culpantis cupiam sustinuisse femur.
  5. Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
  6. At poterit tacto mollior esse viro.
  7. Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
  8. Oscula cantanti rapta dedisse velim;
  9. Haec querulas habili percurrit pollice chordas —
  10. Tam doctas quis non possit amare manus?
  11. Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
  12. Et tenerum molli torquet ab arte latus —
  13. Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,
  14. Illic Hippolytum pone, Priapus erit!
  15. Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas
  16. Et potes in toto multa iacere toro.
  17. Haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque;
  18. Conveniunt voto longa brevisque meo.