Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quaerimus, ut tuto per te possimus amare.
- Quid precibus nostris mollius esse potest?
- Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas
- Mutua nec Veneris gaudia nosse potes!
- Qui primus pueris genitalia membra recidit,
- Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
- Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
- Si tuus in quavis praetepuisset amor.
- Non tu natus equo, non fortibus utilis armis;
- Bellica non dextrae convenit hasta tuae.
- Ista mares tractent; tu spes depone viriles.
- Sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
- Hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;
- Si careas illa, quis tuus usus erit?
- Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
- Indigna est pigro forma perire situ.