Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid dispar certamen inis? tibi verbera victo
  2. Adsunt, in gremio iudicis illa sedet.
  3. Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus
  4. Toxica, non stricto fulminat ense manus.
  5. Quaerimus, ut tuto per te possimus amare.
  6. Quid precibus nostris mollius esse potest?
  1. Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas
  2. Mutua nec Veneris gaudia nosse potes!
  3. Qui primus pueris genitalia membra recidit,
  4. Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
  5. Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
  6. Si tuus in quavis praetepuisset amor.
  7. Non tu natus equo, non fortibus utilis armis;
  8. Bellica non dextrae convenit hasta tuae.
  9. Ista mares tractent; tu spes depone viriles.
  10. Sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
  11. Hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;
  12. Si careas illa, quis tuus usus erit?
  13. Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
  14. Indigna est pigro forma perire situ.