Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Poena minor merito. nocuit mala lingua duobus;
  2. Vir doluit, famae damna puella tulit.
  3. Crede mihi, nulli sunt crimina grata marito,
  4. Nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant.
  5. Seu tepet, indicium securas prodis ad aures;
  6. Sive amat, officio fit miser ille tuo.
  7. Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur;
  8. Iudicis illa sui tuta favore venit.
  9. Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti
  10. Damnabitque oculos et sibi verba dabit.
  11. Adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse,
  12. Et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!'
  13. Quid dispar certamen inis? tibi verbera victo
  14. Adsunt, in gremio iudicis illa sedet.
  15. Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus
  16. Toxica, non stricto fulminat ense manus.
  17. Quaerimus, ut tuto per te possimus amare.
  18. Quid precibus nostris mollius esse potest?