Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hesterna vidi spatiantem luce puellam
  2. Illa, quae Danai porticus agmen habet.
  3. Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.
  4. Rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;
  5. Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
  6. Quod nimium dominae cura molesta tua est.
  7. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
  8. Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
  9. Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,
  10. Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
  11. Sed gerat ille suo morem furiosus amori
  12. Et castum, multis quod placet, esse putet;
  13. Huic furtiva tuo libertas munere detur,
  14. Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
  15. Conscius esse velis — domina est obnoxia servo;
  16. Conscius esse times — dissimulare licet.
  17. Scripta leget secum — matrem misisse putato!
  18. Venerit ignotus — postmodo notus erit.
  19. Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
  20. Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.