Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa,
- Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.
- Hesterna vidi spatiantem luce puellam
- Illa, quae Danai porticus agmen habet.
- Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.
- Rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;
- Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
- Quod nimium dominae cura molesta tua est.
- Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
- Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
- Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,
- Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
- Sed gerat ille suo morem furiosus amori
- Et castum, multis quod placet, esse putet;
- Huic furtiva tuo libertas munere detur,
- Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.