Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Perque resurgentes rivis labentibus herbas
  2. Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
  3. At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! —
  4. Quae movet ardores est procul; ardor adest.
  5. Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
  6. In caeli sine te parte fuisse velim.
  7. Solliciti iaceant terraque premantur iniqua,
  8. In longas orbem qui secuere vias! —
  9. Aut iuvenum comites iussissent ire puellas,
  10. Si fuit in longas terra secanda vias!
  11. Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
  12. Dummodo cum domina, molle fuisset iter.
  13. Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes
  14. Et dare non aequis vela ferenda Notis.
  15. Non quae virgineo portenta sub inguine latrant,
  16. Nec timeam vestros, curva Malea, sinus;
  17. Non quae submersis ratibus saturata Charybdis
  18. Fundit et effusas ore receptat aquas.
  19. Quod si Neptuni ventosa potentia vincat,
  20. Et subventuros auferat unda deos,