Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Siqua mei tamen est in te pia cura relicti,
- Incipe pollicitis addere facta tuis,
- Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis
- Ipsa per admissas concute lora iubas!
- At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes,
- Et faciles curvis vallibus este, viae!
- Siquis erit, qui turpe putet servire puellae,
- Illo convincar iudice turpis ego!
- Sim licet infamis, dum me moderatius urat,
- Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
- Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem
- Formosae quoniam praeda futurus eram!
- Dat facies animos. facie violenta Corinna est —
- Me miserum! cur est tam bene nota sibi?
- Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
- Nec nisi conpositam se prius illa videt!
- Non, tibi si facies animum dat et omina regni —
- O facies oculos nata tenere meos! —
- Collatum idcirco tibi me contemnere debes;
- Aptari magnis inferiora licet.