Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Verba puellarum, foliis leviora caducis,
  2. Inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt.
  3. Siqua mei tamen est in te pia cura relicti,
  4. Incipe pollicitis addere facta tuis,
  5. Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis
  6. Ipsa per admissas concute lora iubas!
  7. At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes,
  8. Et faciles curvis vallibus este, viae!
  1. Siquis erit, qui turpe putet servire puellae,
  2. Illo convincar iudice turpis ego!
  3. Sim licet infamis, dum me moderatius urat,
  4. Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
  5. Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem
  6. Formosae quoniam praeda futurus eram!