Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Non ego dedecori tibi sum, mea vita, futurus,
- Quodve tener digitus ferre recuset, onus.
- Me gere, cum calidis perfundes imbribus artus,
- Damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae —
- Sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent,
- Et peragam partes anulus ille viri.
- Inrita quid voveo? parvum proficiscere munus;
- Illa datam tecum sentiat esse fidem!
- Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris —
- Parva, sed inriguis ora salubris aquis.
- Sol licet admoto tellurem sidere findat,
- Et micet Icarii stella proterva canis,
- Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis,
- Et viret in tenero fertilis herba solo.
- Terra ferax Cereris multoque feracior uvis;
- Dat quoque baciferam Pallada rarus ager;
- Perque resurgentes rivis labentibus herbas
- Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
- At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! —
- Quae movet ardores est procul; ardor adest.