Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
  2. Caesaribus tellus orba futura fuit.
  3. Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
  4. Temptasset, quod tu, si tua mater opus;
  5. Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
  6. Vidissem nullos matre negante dies.
  7. Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,
  8. Pomaque crudeli vellis acerba manu?