Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed tamen aut ex me conceperat — aut ego credo;
  2. Est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
  3. Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi
  4. Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,
  5. Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo
  6. Per septem portus in maris exit aquas,
  7. Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi —
  8. Sic tua sacra pius semper Osiris amet,