Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,
  2. In dubio vitae lassa Corinna iacet.
  3. Illa quidem clam me tantum molita pericli
  4. Ira digna mea; sed cadit ira metu.
  5. Sed tamen aut ex me conceperat — aut ego credo;
  6. Est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
  7. Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi
  8. Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,