Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Femina Troianos iterum nova bella movere
  2. Inpulit in regno, iuste Latine, tuo;
  3. Femina Romanis etiamnunc urbe recenti
  4. Inmisit soceros armaque saeva dedit.
  5. Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros;
  6. Spectatrix animos ipsa iuvenca dabat.
  7. Me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido
  8. Iussit militiae signa movere suae.
  1. Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,
  2. In dubio vitae lassa Corinna iacet.
  3. Illa quidem clam me tantum molita pericli
  4. Ira digna mea; sed cadit ira metu.
  5. Sed tamen aut ex me conceperat — aut ego credo;
  6. Est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
  7. Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi
  8. Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,
  9. Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo
  10. Per septem portus in maris exit aquas,
  11. Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi —
  12. Sic tua sacra pius semper Osiris amet,