Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quae concurrentis inter temeraria cautes
  2. Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
  3. O utinam, nequis remo freta longa moveret,
  4. Argo funestas pressa bibisset aquas!
  5. Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates
  6. Fallacisque vias ire Corinna parat.
  7. Quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo
  8. Et gelidum Borean egelidumque Notum!
  9. Non illic urbes, non tu mirabere silvas;
  10. Una est iniusti caerula forma maris.
  11. Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos
  12. Pontus habet; bibuli litoris illa mora est.
  13. Litora marmoreis pedibus signate, puellae;
  14. Hactenus est tutum — cetera caeca via est.
  15. Et vobis alii ventorum proelia narrent;
  16. Quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas;
  17. Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis;
  18. Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.
  19. Haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur,
  20. Credite! credenti nulla procella nocet.