Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At mihi contingat Veneris languescere motu,
  2. Cum moriar, medium solvar et inter opus;
  3. Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
  4. 'Conveniens vitae mors fuit ista tuae!'
  1. Prima malas docuit mirantibus aequoris undis
  2. Peliaco pinus vertice caesa vias,
  3. Quae concurrentis inter temeraria cautes
  4. Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.