Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Induat adversis contraria pectora telis
  2. Miles et aeternum sanguine nomen emat.
  3. Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,
  4. Aequora periuro naufragus ore bibat.
  5. At mihi contingat Veneris languescere motu,
  6. Cum moriar, medium solvar et inter opus;
  7. Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
  8. 'Conveniens vitae mors fuit ista tuae!'
  1. Prima malas docuit mirantibus aequoris undis
  2. Peliaco pinus vertice caesa vias,
  3. Quae concurrentis inter temeraria cautes
  4. Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
  5. O utinam, nequis remo freta longa moveret,
  6. Argo funestas pressa bibisset aquas!
  7. Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates
  8. Fallacisque vias ire Corinna parat.
  9. Quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo
  10. Et gelidum Borean egelidumque Notum!
  11. Non illic urbes, non tu mirabere silvas;
  12. Una est iniusti caerula forma maris.