Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Custodum transire manus vigilumque catervas
  2. Militis et miseri semper amantis opus.
  3. Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt,
  4. Quosque neges umquam posse iacere, cadunt.
  5. Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,
  6. Desinat. ingenii est experientis amor.
  7. Ardet in abducta Briseide magnus Achilles —
  8. Dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!
  9. Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
  10. Et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
  11. Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
  12. Maenadis effusis obstipuisse comis.
  13. Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
  14. Notior in caelo fabula nulla fuit.
  15. Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
  16. Mollierant animos lectus et umbra meos.
  17. Inpulit ignavum formosae cura puellae
  18. Iussit et in castris aera merere suis.
  19. Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
  20. Qui nolet fieri desidiosus, amet!