Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero;
  2. Crede mihi, res est ingeniosa dare.
  3. Nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus,
  4. Despice; gypsati crimen inane pedis.
  5. Nec te decipiant veteres circum atria cerae.
  6. Tolle tuos tecum, pauper amator, avos!
  7. Qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem,
  8. Quod det, amatorem flagitet ante suum!
  9. Parcius exigito pretium, dum retia tendis,
  10. Ne fugiant; captos legibus ure tuis!
  11. Nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari,
  12. Et cave ne gratis hic tibi constet amor!
  13. Saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem,
  14. Et modo, quae causas praebeat, Isis erit.
  15. Mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum,
  16. Neve relentescat saepe repulsus amor.
  17. Surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti;
  18. Audiat exclusi verba receptus amans;
  19. Et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso —
  20. Vanescit culpa culpa repensa tua.