Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi;
  2. Si te non emptam vellet, emendus erat.'
  3. Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste,
  4. Si simules, prodest; verus obesse solet.
  5. Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
  6. Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
  7. Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
  8. Noluerint habiles pluribus esse viris;
  9. Nunc Mars externis animos exercet in armis,
  10. At Venus Aeneae regnat in urbe sui.
  11. Ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit —
  12. Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
  13. Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
  14. Excute; de rugis crimina multa cadent.
  15. Penelope iuvenum vires temptabat in arcu;
  16. Qui latus argueret, corneus arcus erat.
  17. Labitur occulte fallitque volubilis aetas,
  18. Ut celer admissis labitur amnis aquis.
  19. Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi,
  20. Canescunt turpi tecta relicta situ —