Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tunc ego vel caros potui violare parentes
  2. Saeva vel in sanctos verbera ferre deos!
  3. Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax
  4. Stravit deprensos lata per arva greges,
  5. Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes
  6. Ausus in arcanas poscere tela deas?
  7. Ergo ego digestos potui laniare capillos?
  8. Nec dominam motae dedecuere comae.
  9. Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
  10. Maenalias arcu sollicitasse feras;
  11. Talis periuri promissaque velaque Thesei
  12. Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
  13. Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
  14. Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
  15. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
  16. Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.
  17. Sed taciti fecere tamen convicia vultus;
  18. Egit me lacrimis ore silente reum.
  19. Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;
  20. Utiliter potui parte carere mei.