Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Talis periuri promissaque velaque Thesei
  2. Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
  3. Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
  4. Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
  5. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
  6. Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.
  7. Sed taciti fecere tamen convicia vultus;
  8. Egit me lacrimis ore silente reum.
  9. Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;
  10. Utiliter potui parte carere mei.
  11. In mea vaesanas habui dispendia vires
  12. Et valui poenam fortis in ipse meam.
  13. Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
  14. Debita sacrilegae vincla subite manus!