Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam —
  2. Heu facinus! — pro me nunc valet illa parum?
  3. Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
  4. Tempora noctis eunt; excute poste seram!