Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
  2. Ad dominam pro te verba tremente tuli.
  3. Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam —
  4. Heu facinus! — pro me nunc valet illa parum?
  5. Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
  6. Tempora noctis eunt; excute poste seram!