Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu pinnas gemma, gemma variante capillos
  2. Ibis in auratis aureus ipse rotis.
  3. Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures;
  4. Tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.
  5. Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae;
  6. Fervida vicino flamma vapore nocet.
  7. Talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
  8. Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.
  9. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
  10. Parce tuas in me perdere, victor, opes!
  11. Adspice cognati felicia Caesaris arma —
  12. Qua vicit, victos protegit ille manu.