Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dum fallax servus, durus pater, inproba lena
  2. Vivent et meretrix blanda, Menandros erit;
  3. Ennius arte carens animosique Accius oris
  4. Casurum nullo tempore nomen habent.
  5. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,
  6. Aureaque Aesonio terga petita duci?
  7. Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
  8. Exitio terras cum dabit una dies;
  9. Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,
  10. Roma triumphati dum caput orbis erit;
  11. Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
  12. Discentur numeri, culte Tibulle, tui;
  13. Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
  14. Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
  15. Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri
  16. Depereant aevo, carmina morte carent.