Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. His ego commisi nostros insanus amores
  2. Molliaque ad dominam verba ferenda dedi?
  3. Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,
  4. Quas aliquis duro cognitor ore legat;
  5. Inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
  6. In quibus absumptas fleret avarus opes.
  7. Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.
  8. Auspicii numerus non erat ipse boni.
  9. Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus
  10. Rodat, et inmundo cera sit alba situ?
  1. Iam super oceanum venit a seniore marito
  2. Flava pruinoso quae vehit axe diem.
  3. 'Quo properas, Aurora? mane! — sic Memnonis umbris
  4. Annua sollemni caede parentet avis!
  5. Nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis;
  6. Si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
  7. Nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
  8. Et liquidum tenui gutture cantat avis.
  9. Quo properas, ingrata viris, ingrata puellis?
  10. Roscida purpurea supprime lora manu!