Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum,
  2. Convincam puras non habuisse manus.
  3. Praebuit illa arbor misero suspendia collo,
  4. Carnifici diras praebuit illa cruces;
  5. Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras,
  6. Vulturis in ramis et strigis ova tulit.
  7. His ego commisi nostros insanus amores
  8. Molliaque ad dominam verba ferenda dedi?
  9. Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,
  10. Quas aliquis duro cognitor ore legat;
  11. Inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
  12. In quibus absumptas fleret avarus opes.
  13. Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.
  14. Auspicii numerus non erat ipse boni.
  15. Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus
  16. Rodat, et inmundo cera sit alba situ?
  1. Iam super oceanum venit a seniore marito
  2. Flava pruinoso quae vehit axe diem.