Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Omnia conductor solvit; mercede soluta
  2. Non manet officio debitor ille tuo.
  3. Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
  4. Non habet eventus sordida praeda bonos.
  5. Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
  6. Ut premerent sacrae virginis arma caput;
  7. E quibus exierat, traiecit viscera ferro
  8. Filius, et poenae causa monile fuit.
  9. Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
  10. Munera poscenti quod dare possit, habet.
  11. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
  12. Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
  13. Officium pauper numeret studiumque fidemque;
  14. Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
  15. Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
  16. Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
  17. Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
  18. Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
  19. Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
  20. Quod nego poscenti, desine velle, dabo!