Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et cum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam;

et ad Vadimonis lacum Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum vir virum legisset, quantis numquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt;

tantoque irarum gesta res est, ut ab neutra parte emissa sint tela. gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse.

nihil ab ulla parte movetur fugae; cadunt antesignani, et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. ab ultimis deinde subsidiis cietur miles;

adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est, ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint. ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum;

secuta deinde impetum eorum,

utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. tunc vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, — ut

551
semel dedere terga, etiam ceteri omnes capessere fugam.

ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit opes. caesum in acie, quod roboris fuit; castra eodem impetu capta direptaque.

pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus, fecerunt.

duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelaverant; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. spongia pectori tegumentum,

et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt.

notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat, doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento, sed ferro et animis fretum;

quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et vulnera;

virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.

his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. est concursum,

ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum, ab utra parte victoria incipereret.

prior forte Iunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes. eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa, turbavit ordines et haud dubie inpulit aciem.

quod ubi sensit dictator, “ab laevone cornu victoria incipiet” inquit, “et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?”

concitat milites;

552
nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt.

M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium incurrunt.