Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium.

Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam eam curiam facit.

dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit.

nec hostes detractare visi pugnam. instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. quieti aliquamdiu,

nec suis diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in propinquo habuere. **nam

et cum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam;