Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium invasuros.

quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur. decima erat fere diei hora, cum cibum capere consul milites iubet; praecipit, ut in armis sint, quacumque diei noctisve hora signum dederit;

paucis milites adloquitur, Samnitium bella extollit, elevat Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem multitudini conparandam ait; esse praeterea telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse. his ambagibus prodi simulabat hostes,

quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod sine munimento consederant, veri similius erat quod simulabatur. curati cibo corpora quieti dant et quarta fere vigilia sine tumultu excitati arma capiunt.

dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque inplendas. intra munimenta instruitur acies, delectae cohortes ad portarum exitus conlocantur.

548

dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes; alios inmobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit; paucis armandi se datum spatium est;

eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. ad castra, ad silvas diversi tendebant. silvae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera praeda militis fuit. caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta.

tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse, ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis opprimeretur.

sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetraverunt.

dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutilus Allifas de Samnitibus vi cepit. multa alia castella vicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem venere. per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio,

quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis, unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes.

palatis per agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine incauto procul navibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi trepida multitudo ad naves conpulsa est.