Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis, quae intranda erat, naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent.

iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati. sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum.

usque ad Camertes penetrasse dicuntur. ibi, qui essent, fateri Romanum ausum introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum,

commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium in armis paratam imperio futuram.

haec cum relata consuli essent, inpedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post inpedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium,

quae extra dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur.