Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est. non caedes, non fuga alterius partis, sed nox incertos, victi victoresne essent, diremit.

invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum.

in locum Auli C. Fabius magister equitur cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore, ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.

dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis modo,

signum repente pugnae proposuit et, efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos, nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem, de magistro equitum novoque exercitu militem celavit et, tamquam nulla nisi in eruptione spes esset,

“locis” inquit “angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam, nullam habemus.

stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta; nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus poterant, et, si homines iuvare velint, iniqua loca sunt.

itaque non frustrabor ego vos castra hic relinquendo, in quae infecta victoria, sicut pristino die, vos recipiatis. armis munimenta, non munimentis arma

530
tuta esse debent.

castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum; nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus.

ferte signa in hostem; ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendent. damna vestra, milites, omnium circa, qui defecerunt, populorum praeda sarcientur.”