Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.

ad haec, quae interrogatus es, responde; at extra ea cave vocem mittas. accede, lictor.”

quae singula cum respondere facile esset et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret,

tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.

Fabius fidem inplorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese recepit.

inde clamor in totam contionem est perlatus. alibi preces, alibi minae audiebantur; qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;

extrema contio et circa Fabium globus increpabant dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal quidem satis quietum erat;

legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:

satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti iniungeret ignominiam.

cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae

490
eius;

neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.

postremo, ne id se gratiae dare. Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium eo tempore animadverti.

his cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati;

et silentio nequiquam per praeconem temptato, cum prae strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit.