Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Fabius fidem inplorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese recepit.
inde clamor in totam contionem est perlatus. alibi preces, alibi minae audiebantur; qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;
extrema contio et circa Fabium globus increpabant dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal quidem satis quietum erat;
legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:
satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti iniungeret ignominiam.
cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae
neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.
postremo, ne id se gratiae dare. Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium eo tempore animadverti.
his cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati;
et silentio nequiquam per praeconem temptato, cum prae strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit.
magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;
et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu cum maxime conquereretur apud patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur;
et ipse infensus aderat, postquam conperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus. iterata deinde contentio, et prendi Fabium Papirius iussit.
ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto inmitis animus,