Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt. Samnitibus

483
exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior,

postquam periculo evaserunt, visa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. ignarus opinionis alterius,

qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est, foedus Neapolitanum — eo enim deinde summa rei Graecorum venit — similius vero facit ipsos in amicitiam redisse.

Publilio triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos hostes in fidem venisse. duo singularia haec ei viro primum contigere, prorogatio imperii, non ante in ullo facta, et acto honore triumphus.

aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum.

namque Tarentini, cum rem Palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque invidia in Romanos furere, eo etiam, quod Lucanos et Apulos — nam utraque eo anno societas coepta est — in fidem populi Romani venisse adlatum est:

quippe propemodum perventum ad se esse, iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes aut domini habendi sint.

discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium eventuque eius verti; eam solam gentem restare, nec ipsam satis validam, quando Lucanus defecerit;

quem revocari adhuc inpellique ad abolendam societatem Romanam posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur.

consilia cum apud cupidos rerum novandarum valuissent, ex iuventute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam honestly, inter se mulcati ipsi virgis cum corpora nuda intulissent in civium coetum,

vociferati sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a consulibus virgis caesos ac prope securi percussos esse.

deformis suapte

484
natura res cum speciem iniuriae magis quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore suo magistratus senatum vocare,

et alii circumstantes concilium bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur, ut societas cum Samnitibus renovaretur, legatique ad eam rem mittuntur.

repentina res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et praesidia in loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt.