Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba.

et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse. nec perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. itaque non patri modo remissa causae dictio est,

sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit,

et, cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri — nam antea, sicut nunc, quos Rufulos

403
vocant, imperatores ipsi faciebant — , secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.

eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in inmensam altitudinem dicitur;

neque voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Romanus posset:

id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent. M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset, et silentio facto templa deorum inmortalium,

quae foro inminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse;