Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi ut militem in vallo vidit missique ab omni parte exploratum, quam in exiguum orbem contracta castra essent,

paucitatem inde hostium colligentes, rettulerunt, fremere omnis acies conplendas esse fossas scindendumque vallum et in castra inrumpendum;

transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent impetum militum. ceterum, quia multitudo sua commeatibus gravis et prius sedendo ad Suessulam et certaminis mora procul ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum inclusus paveret hostis, frumentatum per agros militem duci:

interim quieto Romano, qui expeditus, quantum umeris inter arma geri posset frumenti, secum attulisset, defutura omnia. palatos per agros cum vidisset hostes,

stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit.

quae cum primo clamore

442
atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis valloque caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa gravi edicto monitis, ut, ipse revertisset, praeda abstinerent, profectus agmine instructo,

cum praemissus eques velut indagine Samnites ageret, caedem ingentem fecit. nam neque,

quo signo coirent inter se, neque, utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat;

tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia scutorum, nequaquam tot caesis, et signa militaria cum iis, quae in castris capta erant, ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.

in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.