Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt.

inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, vertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.

consul non ultra castra insecutus, quia et vulnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.

moram triumpho vulnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset, qui aegris consulibus comitia haberet.

dictator L. Furius Camillus dictus, addito magistro equitum P. Cornelio Scipione, reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.

priusquam inirent novi consules magistraturn, triumphus a Popilio de Gallis actus magno favore plebis; mussantesque inter se rogitabant, num quem plebei consulis paeniteret;

simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem consulatum, privata cupiditate quam publica iniuria foediorem, cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet. annus multis variisque motibus fuit insignis.

Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritumaque loca vagi populabantur;

mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naves, se an victores putarent.

inter hos longe maximus extitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita responsumque

425
haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent imperare iis, quorum auxilio egerent;

Latinos pro sua libertate potius quam pro alieno imperio laturos arma.

duo simul bella externa defectione etiam sociorum senatus anxius cum cerneret metu tenendos, quos fides non tenuisset, contendere omnes vires consules dilectu habendo iussit; civili quippe standum exercitu esse, quando socialis coetus desereret.